BADENSIS Familia

BADENSIS Familia
BADENSIS Familia
inter illustriores Germaniae. Hi enim Principes, eâdem, quâ Habspurgici seu Austriaci, stirpe prognati, etiam Zeringiae aliquandiu Tecciaeque imperitaverunt. Sueviam etiam aliquando spe ac votô, Burgundiam magis titulô, quam usu, tenuerunt. Carinthiam quoque et Austriam, ad tempus, possedêre. Sueviam namque Bertoldo I. Zaringiae Comiti superstite adhuc Othone Suinfurtensi Suevorum Duce, Henricus III. Imperator ubi is fatô
fungeretur, promisit; et oblata spes datô, quem tum forte Caesat manu gestabat, annulô firmata. Irritatamen, validiori post mortem Augusti in animo Agnetis Henrici viduae, in Rudossfum Rheinfeldiae Comitem effectu, quam datae a marito fidei cura. Quo tamen repulsam mollius toleraret, Carinthia concessa, Conradi Carinthiorum Ducis sive rebellione, sive obitu, vacua: Restituisse damnum cum foenore fortuna videri poterat, cum Rudolfus, desponsatâ filio Bertholdi eiusdem nominis filiâ, Sueviam doti dixisset. Verum brevi post Carinthia primo, mox Suevia, sublatô Rudolfô, Caesarei decoris aemulô, ab Henrico IV. Imperatore adempta: frustra res repetente Bertholdô, permissâ Brisgoliâ Alsatiaeque parte utcumque mitigatô. Burgundiam Conrado Bertholdi II. Filio Henricus IV. Imperator adsignârat, Reinaldi Burg. Com. odio: lisque armis aliquandiu agitata, sententiâ Friderici I. Barbarossae, ita decisa est, ut Bertholdus Couradi fil. minori, quam vocant. Burgundiâ, contentus, reliquam Reinaldi filiae, quam Caesar in matrimonio habebat, concederet. Austriam Hermanni Badensis cum Gertrude, exstinctae in Friderico Austriacae stirpis virgine, coniugio Domui adiectam, infelix Friderici, Hermanni filii casus eripuit, una cum Conradino Neapoli capite plexi, A. C. 1279. Zeringia ditio, post Bertholdi V. lineae postremi, obitum, in Kyburgi ac Friburgi et Furstenbergae Comites divisa, A. C. 1218. cum priscis dominis fere et appellationem perdidit, eius memoriâ vix in Annalibusretentâ. Eadem Tecciae sors, cum in terris titulisque suis wirtembergici adscripsissent etc. Coeterum istis natalibus ortus Hermannus, ductâ in uxorem Iudithâ (Hohenbergae, an Badenae Comite?) Badensem ditionem nactus, primus ex Hochbergiis, principis Imperii et Marchionis Badensis atque Hochbergensie dignitatem accepisse dicitur, saeculô XII. cuius nepos Hermannus III. Veronae ab Imperatore Friderico I. praefectus eâve donatus, fabulae de Veronensi origine, locum dedit. Tituli Familiae sunt, Marchio Badensis et Hochbergensis, Landgrav. Susenbergensis, Comes Sponheimii et Eberstenii, dominus in Roteln, Badenweiler, Lahr et Malberg, de quibus omnibus suô locô. Pfannerus, ubi supra. Nec omittendum, quod Hornius adnotat, Marchionatum huncobnoxium factum esse Electoribus Palatinis ita autem is. Cum Fridericus I. cogomine Victoriosus, inter alios Principes vicinos, acri praeliô victos, Carolum quoque Marchionem Badensem captivum secisset, eâ conditione illi libertatem reddidit, ut imposterum Marchiones Badenses Electoribus Palatinis essent obnoxii. Vide eum Orb. Polit. p. 253. Aliud docet Cl. Spenerus Sylloge Geneal. Histor. in Familia Badensi. p. 623. Vide et 624.
ut et infra Carolus ac Christophorus. Genealogiam horum Principum exhibuimus, in voce Bada.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Bythinella badensis — Taxobox name = Bythinella badensis status = VU | status system = IUCN2.3 regnum = Animalia phylum = Mollusca classis = Gastropoda ordo = Sorbeoconcha familia = Hydrobiidae genus = Bythinella species = B. badensis binomial = Bythinella badensis… …   Wikipedia

  • Sorbus badensis — Taxobox status = VU | status system = IUCN2.3 regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Rosales familia = Rosaceae genus = Sorbus species = S. badensis binomial = Sorbus badensis binomial authority = Düll synonyms =… …   Wikipedia

  • Lumbricus badensis — [http://content.answers.com/main/content/wp/en commons/thumb/5/52/250px Regenwurm1.jpg] Taxobox name = Giant Earthworm image width = 250px regnum = Animalia phylum = Annelida classis = Clitellata subclassis = Oligochaeta ordo = Haplotaxida… …   Wikipedia

  • FURSTEMBERGICA Familia Germaniae illustris — cum Comit. dignitate: quorum vetusta et inter Suevos celebris memoria, nuper ex parte Principali axiomate illustrior reddita est. Eiusdem familiae partem cred unt olim constituisse Comites Friburgenses, qui in Ioh. (a quo Hochbergiis et nunc… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GERMANIA — I. GERMANIA regio Europae latissima, quae a Gallis, Rhaetis, ac Pannoniis, Rheno, et Danubio fluminibus, a Sarmatis, Dacisque metu mutuo, ac montibus separatur: cetera am bit Oceanus, latos sinus et insularum immensa spatia complectens. Germaniae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Cleistocactus acanthurus —   Cleistocactus acanthurus …   Wikipedia Español

  • Lumbricus — Taxobox name = Lumbricus image width = 250px image width = 250px image caption = Lumbricus terrestris , the Common European Earthworm regnum = Animalia phylum = Annelida classis = Clitellata ordo = Haplotaxida familia = Lumbricidae genus =… …   Wikipedia

  • Cycadaceae —   Cicadáceas Cono masculino y hojas de Cyc …   Wikipedia Español

  • ERNESTUS — I. ERNESTUS Com. Mansfeldius, a Bohemis unâ cum Com. Turrensi Exercitui praefectus est, A. C. 1618. Pilsnam urbem, quod obsidionem quondam sub Hussitis fortiter tolerasset, plus aequo tumidam, expugnavit: electi dein Regis Friderici Palatini… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”